28 Et his dictis, prcedebat ascendens Jerosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod intrountes, invenietis pullum asin alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.

31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.

32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.

35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :

37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cperunt omnes turb discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in clo, et gloria in excelsis.

39 Et quidam pharisorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.