22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur : 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Isral : et Spiritus Sanctus erat in eo. 26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit : 29 [Nunc dimittis servum tuum Domine,secundum verbum tuum in pace :30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,31 quod parasti ante faciem omnium populorum :32 lumen ad revelationem gentium,et gloriam plebis tu Isral.] 33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his qu dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Isral, et in signum cui contradicetur : 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37 Et hc vidua usque ad annos octoginta quatuor : qu non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et hc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Isral.
Publicidade
Lucas 2
Veja também
Publicidade