54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.

55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum vidisset ancilla qudam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

58 Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

59 Et intervallo facto quasi hor unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilus est.

60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62 Et egressus foras Petrus flevit amare.