16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

17 Et traditus est illi liber Isai prophet. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :

18 Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,

19 prdicare captivis remissionem, et ccis visum, dimittere confractos in remissionem, prdicare annum Domini acceptum et diem retributioni.

20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

21 Cpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hc scriptura in auribus vestris.