1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi prstes :

5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse dificavit nobis.

6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Isral tantam fidem inveni.

10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.