31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dmonium habet.

34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36 Rogabat autem illum quidam de pharisis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisi discubuit.

37 Et ecce mulier, qu erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisi, attulit alabastrum unguenti :