5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cli comederunt illud.

6 Et aliud cecidit supra petrum : et natum aruit, quia non habebat humorem.

7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exort spin suffocaverunt illud.

8 Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.

9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, qu esset hc parabola.

10 Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

11 Est autem hc parabola : Semen est verbum Domini.

12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

14 Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vit euntes, suffocantur, et non referunt fructum.