Publicidade

Lucas 9

1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dmonia, et ut languores curarent. 2 Et misit illos prdicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. 5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. 6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-