Publicidade

Marcos 11

1 Et cum appropinquarent Jerosolym et Bethani ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim intrountes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ? 6 Qui dixerunt eis sicut prceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cdebant de arboribus, et sternebant in via. 9 Et qui pribant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini : 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis. 11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

Publicidade

Veja também

Publicidade