38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puell, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41 Et tenens manum puell, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.