5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisorum et sadducorum. 7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus. 8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modic fidei, quia panes non habetis ? 9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? 10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisorum et sadducorum ? 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisorum et sadducorum.
Publicidade
Mateus 16
Veja também
Publicidade