23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum clorum.

24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum clorum.

25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?

26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.