18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galil, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), 19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos. 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Publicidade
Mateus 4
Veja também
Publicidade