43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

44 Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :

45 ut sitis filii Patris vestri, qui in clis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.

46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?

47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?

48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester clestis perfectus est.