25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis anim vestr quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
26 Respicite volatilia cli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester clestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30 Si autem fnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modic fidei ?
31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
32 hc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
33 Qurite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hc omnia adjicientur vobis.
34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.