1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesi.

2 [Deus mulator, et ulciscens Dominus :ulciscens Dominus, et habens furorem :ulciscens Dominus in hostes suos,et irascens ipse inimicis suis.

3 Dominus patiens, et magnus fortitudine,et mundans non faciet innocentem.Dominus in tempestate et turbine vi ejus,et nebul pulvis pedum ejus.

4 Increpans mare, et exsiccans illud,et omnia flumina ad desertum deducens.Infirmatus est Basan et Carmelus,et flos Libani elanguit.

5 Montes commoti sunt ab eo,et colles desolati sunt :et contremuit terra a facie ejus,et orbis, et omnes habitatores in eo.

6 Ante faciem indignationis ejus quis stabit ?et quis resistet in ira furoris ejus ?Indignatio ejus effusa est ut ignis,et petr dissolut sunt ab eo.

7 Bonus Dominus,et confortans in die tribulationis,et sciens sperantes in se.

8 Et in diluvio prtereunte consummationem faciet loci ejus,et inimicos ejus persequentur tenebr.

9 Quid cogitatis contra Dominum ?Consummationem ipse faciet :non consurget duplex tribulatio,

10 quia sicut spin se invicem complectuntur,sic convivium eorum pariter potantium ;consumentur quasi stipula ariditate plena.

11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam,mente pertractans prvaricationem.

12 Hc dicit Dominus :Si perfecti fuerint, et ita plures,sic quoque attondentur, et pertransibit :afflixi te, et non affligam te ultra.

13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo,et vincula tua disrumpam.

14 Et prcipiet super te Dominus ;non seminabitur ex nomine tuo amplius :de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ;ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.

15 Ecce super montes pedes evangelizantis,et annuntiantis pacem.Celebra, Juda, festivitates tuas,et redde vota tua,quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial :universus interiit.]