6 Ideo dic filiis Isral : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo gyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hc vox venit, sed propter vos.
31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vit ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
2 Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.
4 Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.
7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
6 nolite extollere in altum cornu vestrum ;nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,neque a desertis montibus :
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;sicut novacula acuta fecisti dolum.
1 Post hc audivi quasi vocem turbarum multarum in clo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est :
2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, qu corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
3 Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in scula sculorum.
8 Flumina plaudent manu ;simul montes exsultabunt
14 et cuncta qu fiunt adducet Deus in judiciumpro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]
38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cci fiant.
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
4 aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
12 Et transibo per terram gypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra gypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis gypti faciam judicia. Ego Dominus.
17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?