13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petr sciss sunt,
52 et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terrmotu, et his qu fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
33 Et facta hora sexta, tenebr fact sunt per totam terram usque in horam nonam.
34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ternam.
10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
22 Viri Isralit, audite verba hc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, qu fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
23 hunc, definito consilio et prscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hc fecerunt.
25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleoph, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri su : Mulier, ecce filius tuus.
27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ;attritus est propter scelera nostra :disciplina pacis nostr super eum,et livore ejus sanati sumus.
6 Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit :et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum.
7 Oblatus est quia ipse voluit,et non aperuit os suum ;sicut ovis ad occisionem ducetur,et quasi agnus coram tondente se obmutescet,et non aperiet os suum.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvari, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37 et dicentes : Si tu es rex Judorum, salvum te fac.
38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris grcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judorum.
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.