14 Super omnia autem hc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
18 Sit vena tua benedicta,et ltare cum muliere adolescenti tu.
19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :ubera ejus inebrient te in omni tempore ;in amore ejus delectare jugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,et foveris in sinu alterius ?
6 ab initio autem creatur masculum et feminam fecit eos Deus.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhrebit ad uxorem suam :
8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
16 An nescitis quoniam qui adhret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
17 Qui autem adhret Domino, unus spiritus est.
18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.
15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus qurit, nisi semen Dei ? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescenti tu noli despicere.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhrebit uxori su, et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
22 Et dificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhrebit uxori su : et erunt duo in carne una.
4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhrebit uxori su, et erunt duo in carne una.
6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.