8 De cetero fratres, qucumque sunt vera, qucumque pudica, qucumque justa, qucumque sancta, qucumque amabilia, qucumque bon fam, siqua virtus, siqua laus disciplin, hc cogitate.
7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
6 Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
24 Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.
6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
14 Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum grati et veritatis.
32 Labia justi considerant placita,et os impiorum perversa.]
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
2 Dixi Domino : Deus meus es tu,quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis qui sunt in terra ejus,mirificavit omnes voluntates meas in eis.
18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creatur ejus.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;humiliabam in jejunio animam meam,et oratio mea in sinu meo convertetur.
27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
5 Omnis sermo Dei ignitus :clypeus est sperantibus in se.
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per clum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
4 Magnificate Dominum mecum,et exaltemus nomen ejus in idipsum.
4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita terna.
5 Odivi ecclesiam malignantium,et cum impiis non sedebo.