1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
11 Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 Et ne nos inducas in tentationem,sed libera nos a malo. Amen.]
1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
21 invidi, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, qu prdico vobis, sicut prdixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim prteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuri confusionem, blasphemantes.
5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
11 Et hc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :quicumque his delectatur non erit sapiens.
34 Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
13 Vos estis sal terr. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
3 scientes quod probatio fidei vestr patientiam operatur.
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et scularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sculo,
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vit : qu non est ex Patre, sed ex mundo est.
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?