12 Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vit, quam repromisit Deus diligentibus se. 13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat. 14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. 15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Publicidade
Tiago 1
Veja também
Publicidade