1 Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et Hetthaeas,
2 de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: " Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum ". His itaque copulatus est Salomon amore;
3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor eius.
4 Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius,
5 sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom idolum Ammonitarum.
6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius.
7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon;
8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant et immolabant diis suis.