Amor ao Próximo

14 omnia vestra in caritate fiant.


1 Caritas fraternitatis maneat.

2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.


8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.


11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.


16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.


8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: " Diliges proximum tuum sicut teipsum ", bene facitis;


12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;


7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.

8 Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est.


43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".

44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,


2 Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;


15 Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.

16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.


12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;


8 Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;


12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,

13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;

14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.

15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.