Aniversário de Criança

13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.

15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.

16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;nimis gravis summa earum.


4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!


27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.


9 " Speravit in Domino: eripiat eum,salvum faciat eum, quoniam vult eum ".

10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ad ubera matris meae.


12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.


4 Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.


6 Super te innixus sum ex utero,de ventre matris meae tu es susceptor meus;in te laus mea semper.


3 Nam et ego filius fui patris mei,tenellus et unigenitus coram matre mea;

4 et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum,custodi praecepta mea et vives.


40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.


24 Haec est dies, quam fecit Dominus:exsultemus et laetemur in ea.