Colheita

8 quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.


18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.


3 Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea,

4 dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.


12 Vinea exaruit,et ficus elanguit,malogranatum et palma et malumet omnia ligna agri aruerunt,quia evanuit gaudiuma filiis hominum.


7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;


9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.


9 Honora Dominum de tua substantiaet de primitiis omnium frugum tuarum,


10 Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.


26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?


11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.


10 Inferte omnem decimam in horreum,et sit cibus in domo mea;et probate me super hoc,dicit Dominus exercituum:si non aperuero vobis cataractas caeliet effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam


17 Ficus enim non florebit,et non erit fructus in vineis;mentietur opus olivae,et arva non afferent cibum;abscissum est de ovili pecus,et non est armentum in praesepibus.

18 Ego autem in Domino gaudeboet exsultabo in Deo salvatore meo.