Contentamento

12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.


20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit

21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meaeet nudus revertar illuc.Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est:sit nomen Domini benedictum ".


6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.


11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.


15 Dixitque ad illos: " Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ".


10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum.


7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;

8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.


25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?


5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: " Non te deseram neque derelinquam ",


8 Dicit ei Philippus: " Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ".


16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.


8 Melius est parum cum iustitiaquam multi fructus sine aequitate.