Luz do Mundo

14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;

15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.

16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.


16 populus, qui sedebat in tenebris,lucem vidit magnam,et sedentibus in regione et umbra mortislux orta est eis ".


14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?


9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:


13 Super me sunt, Deus, vota tua;reddam laudationes tibi,


23 Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.


46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.


105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuumet lumen semitis meis.


47 Sic enim praecepit nobis Dominus:Posui te in lumen gentium,ut sis in salutem usque ad extremum terrae" ".


22 ipse revelat profunda et absconditaet novit in tenebris constituta,et lux cum eo inhabitat,


4 Attendite ad me, popule meus;et nationes, me audite,quia lex a me exiet,et iudicium meum in lucem populorum statuam.


1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.


28 Quoniam tu populum humilem salvum facieset oculos superborum humiliabis.


19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.

20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;

21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.


4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,

5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.


3 Dixitque Deus: " Fiat lux ". Et facta est lux.


5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.


5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ".


1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.

2 Quia ecce tenebrae operient terramet caligo populos;super te autem orietur Dominus,et gloria eius in te videbitur.

3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo,et reges in splendore ortus tui.


3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.


9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae,et torrente voluptatis tuae potabis eos.


7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.


19 Et non discedemus a te, vivificabis nos,et nomen tuum invocabimus.


5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.


17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.


12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: " Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ".


5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo,et ipse faciet;

6 et educet quasi lumen iustitiam tuamet iudicium tuum tamquam meridiem.


15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.

16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.


5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.


4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.

5 Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum.

6 Quoniam Deus, qui dixit: " De tenebris lux splendescat ", ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.


24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!

25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!

26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".


34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.


5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;


14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;


22 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:

23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ".


1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?


6 Quoniam Deus, qui dixit: " De tenebris lux splendescat ", ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.


3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos,afflixisti populos et dilatasti eos.


2 Multiplicasti exsultationemet magnificasti laetitiam;laetantur coram tesicut laetantes in messe,sicut exsultant, quando dividunt spolia.


16 in manibus tuis sortes meae ".Eripe me de manu inimicorum meorumet a persequentibus me;


18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,


16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.


130 Declaratio sermonum tuorum illuminatet intellectum dat parvulis.


5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.

6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;

7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.