Planejamento

12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.


4 Memor sit omnis sacrificii tuiet holocaustum tuum pingue habeat.


8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae,neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.


21 Multae cogitationes in corde viri,voluntas autem Domini permanebit.


1 Omnia tempus habent,et momentum suum cuique negotio sub caelo:


11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.


4 Noli laborare, ut diteris,sed in prudentia tua acquiesce.


7 Nihil enim faciet Dominus Deus,nisi revelaverit secretum suumad servos suos prophetas.


8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,quia in te speravi.Notam fac mihi viam, in qua ambulem,quia ad te levavi animam meam.


22 Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium;ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.


28 Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum?


9 Cor hominis disponit viam suam,sed Domini est dirigere gressus eius.


9 Quia sicut exaltantur caeli a terra,sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris,et cogitationes meae a cogitationibus vestris.


31 Ne aemuleris hominem iniustumnec imiteris omnes vias eius,

32 quia abominatio Domini est omnis pravus,et cum simplicibus societas eius.


29 Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit;mirabile fecit consilium,magnificavit sapientiam.


10 Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.


3 Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tuae.