Roupas
5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
7 Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
27 Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:
10 Gaudens gaudebo in Domino,et exsultabit anima mea in Deo meo,quia induit me vestimentis salutiset indumento iustitiae circumdedit me,quasi sponsum decoratum coronaet quasi sponsam ornatam monilibus suis.
3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
4 sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.