Pular para o conteúdo
Publicidade

Jeremias 20

1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. 4 Quia hæc dicit Dominus :

Ecce ego dabo te in pavorem,

te et omnes amicos tuos :

et corruent gladio inimicorum suorum,

et oculi tui videbunt :

et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,

et traducet eos in Babylonem,

et percutiet eos gladio.

5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus,

et omnem laborem ejus, omneque pretium,

et cunctos thesauros regum Juda

dabo in manu inimicorum eorum :

et diripient eos, et tollent,

et ducent in Babylonem.

6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,

ibitis in captivitatem :

et in Babylonem venies,

et ibi morieris, ibique sepelieris

tu, et omnes amici tui,

quibus prophetasti mendacium.

7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum :

fortior me fuisti, et invaluisti :

factus sum in derisum tota die ;

omnes subsannant me.

8 Quia jam olim loquor,

vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :

et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,

et in derisum tota die.

9 Et dixi : Non recordabor ejus,

neque loquar ultra in nomine illius :

et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,

claususque in ossibus meis,

et defeci, ferre non sustinens.

10 Audivi enim contumelias multorum,

et terrorem in circuitu :

Persequimini, et persequamur eum,

ab omnibus viris qui erant pacifici mei,

et custodientes latus meum :

si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,

et consequamur ultionem ex eo.

11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis :

idcirco qui persequuntur me cadent,

et infirmi erunt :

confundentur vehementer,

quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,

quod numquam delebitur.

12 Et tu, Domine exercituum, probator justi,

qui vides renes et cor,

videam, quæso, ultionem tuam ex eis :

tibi enim revelavi causam meam.

13 Cantate Domino,

laudate Dominum,

quia liberavit animam pauperis de manu malorum.

14 Maledicta dies in qua natus sum !

dies in qua peperit me mater mea

non sit benedicta !

15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,

dicens : Natus est tibi puer masculus,

et quasi gaudio lætificavit eum !

16 Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus,

et non pœnituit eum :

audiat clamorem mane,

et ululatum in tempore meridiano,

17 qui non me interfecit a vulva,

ut fieret mihi mater mea sepulchrum,

et vulva ejus conceptus æternus !

18 Quare de vulva egressus sum,

ut viderem laborem et dolorem,

et consumerentur in confusione dies mei ?

Pessoa
Tribo de Levi
Jeremias
יִרְמְיָהוּyirəmyahuΙερεμιουIeremiou
Jeremias, sacerdote de Anatote, profetizou a Judá nos últimos dias do reino, anunciou a destruição de Jerusalém pela Babilônia e foi perseguido e preso por isso (Jeremias 1:1).
Significado: “O Senhor exalta / estabelece”
Ver página completa
Todos os capítulos de Jeremias 52
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48
  49. 49
  50. 50
  51. 51
  52. 52

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.