Pais e filhos
A relação entre pais e filhos é uma das mais preciosas na Bíblia. Deus estabeleceu a família como escola de fé, amor e formação de caráter.
Honrar pai e mãe
Honrar os pais é o primeiro mandamento com promessa. Os filhos são chamados a obedecer, respeitar e cuidar de seus pais.
12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram
20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
Instruir os filhos
Os pais devem instruir os filhos no caminho certo. A educação começa cedo, com disciplina amorosa e ensino constante da Palavra.
6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea
6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
Filhos como bênção
Os filhos são herança do Senhor. A coroa dos velhos são os filhos dos filhos, e a glória dos filhos são seus pais.
6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino
24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
16 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur