12 Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14 Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justiti : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
Publicidade
2 Coríntios 11
Veja também
Publicidade