1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :

4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,

5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,

6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,

7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justiti a dextris et a sinistris,

8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :

9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :

10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.

12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :

13 eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Qu enim participatio justiti cum iniquitate ? aut qu societas luci ad tenebras ?

15 qu autem conventio Christi ad Belial ? aut qu pars fideli cum infideli ?

16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17 Propter quod exite de medio eorum,et separamini, dicit Dominus,et immundum ne tetigeritis :

18 et ego recipiam vos :et ero vobis in patrem,et vos eritis mihi in filios et filias,dicit Dominus omnipotens.]