1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum dificium, et contra dem vergentem ad aquilonem.

2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,

3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens vi cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :

5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus qu ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis dificii.

6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant column atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.

7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, qu erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :

8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.

9 Et erat subter gazophylacia hc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.

10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem dificii separati, et erant ante dificium gazophylacia.

11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum qu erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.

12 Secundum ostia gazophylaciorum, qu erant in via respiciente ad notum : ostium in capite vi, qu via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.

13 Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, qu sunt ante dificium separatum, hc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.

14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.

15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam port qu respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.

16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensur, quingentos calamos in calamo mensur per circuitum.

17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensur per gyrum.

18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensur per circuitum.

19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensur.

20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.