1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 [Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :Euge, confract sunt port populorum,conversa est ad me :implebor ; deserta est :

3 propterea hc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri,et destruent turres ejus :et radam pulverem ejus de ea,et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :et erit in direptionem gentibus.

6 Fili quoque ejus qu sunt in agro,gladio interficientur :et scient quia ego Dominus.]

7 [Quia hc dicit Dominus Deus :Ecce ego adducam ad TyrumNabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,regem regum,cum equis, et curribus, et equitibus,et ctu, populoque magno.

8 Filias tuas qu sunt in agro, gladio interficiet,et circumdabit te munitionibus,et comportabit aggerem in gyro,et elevabit contra te clypeum :

9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos,et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum :a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipat.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas :populum tuum gladio cdet,et statu tu nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas,diripient negotiationes tuas,et destruent muros tuos,et domos tuas prclaras subvertent :et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuumin medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum :et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram,siccatio sagenarum eris,nec dificaberis ultra,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hc dicit Dominus Deus Tyro :Numquid non a sonitu ruin tu,et gemitu interfectorum tuorum,cum occisi fuerint in medio tui,commovebuntur insul ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,et auferent exuvias suas,et vestimenta sua varia abjicient,et induentur stupore :in terra sedebunt,et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi :Quomodo peristi, qu habitas in mari, urbs inclyta,qu fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,et turbabuntur insul in mari,eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hc dicit Dominus Deus :Cum dedero te urbem desolatam,sicut civitates qu non habitantur ;et adduxero super te abyssum,et operuerint te aqu mult ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacumad populum sempiternum ;et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,cum his qui deducuntur in lacum,ut non habiteris ;porro cum dedero gloriam in terra viventium :

21 in nihilum redigam te, et non eris :et requisita non invenieris ultra in sempiternum,dicit Dominus Deus.]