1 Invenitur autem in descriptionibus Jeremi prophet, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.

2 Et dedit illis legem, ne obliviscerentur prcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.

3 Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.

4 Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hreditatem.

5 Et veniens ibi Jeremias, invenit locum spelunc : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.

6 Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire.

7 Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat :

8 et tunc Dominus ostendet hc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hc.

9 Magnifice etenim sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.

10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de clo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de clo et consumpsit holocaustum.

11 Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.

12 Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.

13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemi hc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.

14 Similiter autem et Judas ea qu deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.

15 Si ergo desideratis hc, mittite qui perferant vobis.

16 Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies.

17 Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,

18 sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub clo in locum sanctum.

19 Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.

20 De Juda vero Machabo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de ar dedicatione,

21 sed et de prliis qu pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,

22 et de illuminationibus qu de clo fact sunt ad eos qui pro Judis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,

23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges qu abolit erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.

24 Itemque ab Jasone Cyreno quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.

25 Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,

26 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memori commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur.

27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.

28 Sicut hi qui prparant convivium, et qurunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.

29 Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.

30 Sicut enim nov domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, qu apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita stimandum est et in nobis.

31 Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, histori congruit auctori :

32 brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.

33 Hinc ergo narrationem incipiemus : de prfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.