1 [Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Moab,et super quatuor non convertam eum,eo quod incenderit ossa regis Idum usque ad cinerem.

2 Et mittam ignem in Moab,et devorabit des Carioth :et morietur in sonitu Moab, in clangore tub.

3 Et disperdam judicem de medio ejus,et omnes principes ejus interficiam cum eo,dicit Dominus.]

4 [Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Juda,et super quatuor non convertam eum,eo quod abjecerit legem Dominiet mandata ejus non custodierit :deceperant enim eos idola sua,post qu abierant patres eorum.

5 Et mittam ignem in Juda,et devorabit des Jerusalem.

6 Hc dicit Dominus :Super tribus sceleribus Isral,et super quatuor non convertam eum,pro eo quod vendiderit pro argento justum,et pauperem pro calceamentis.

7 Qui conterunt super pulverem terr capita pauperum,et viam humilium declinant :et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,ut violarent nomen sanctum meum.

8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

9 Ego autem exterminavi Amorrhum a facie eorum,cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,et fortis ipse quasi quercus ;et contrivi fructum ejus desuper,et radices ejus subter.

10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra gypti,et duxi vos in deserto quadraginta annis,ut possideretis terram Amorrhi.

11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,et de juvenibus vestris nazaros.Numquid non ita est, filii Isral ? dicit Dominus.

12 Et propinabitis nazaris vinum,et prophetis mandabitis, dicentes :Ne prophetetis.

13 Ecce ego stridebo subter vos,sicut stridet plaustrum onustum fno.

14 Et peribit fuga a veloce,et fortis non obtinebit virtutem suam,et robustus non salvabit animam suam :

15 et tenens arcum non stabit,et velox pedibus suis non salvabitur,et ascensor equi non salvabit animam suam :

16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,dicit Dominus.]