10 Ut autem visum vidit, statim qusivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.

11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :

12 et inde Philippos, qu est prima partis Macedoni civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.

13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus qu convenerant.

14 Et qudam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his qu dicebantur a Paulo.

15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et cogit nos.

16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, qu qustum magnum prstabat dominis suis divinando.

17 Hc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.