16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in ternum,

17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.

18 Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.