Publicidade

João 6

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri : 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hc quid sunt inter tantos ? 10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia. 11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite qu superaverunt fragmenta, ne pereant. 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, qu superfuerunt his qui manducaverant.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-