12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.
13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, qu locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, qucumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes :
14 quia servierunt eis, cum essent gentes mult, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te.
16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.