1 Josue senex provectque tatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longvus es, terraque latissima derelicta est, qu necdum sorte divisa est :

2 omnis videlicet Galila, Philisthiim, et universa Gessuri.

3 A fluvio turbido, qui irrigat gyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, qu in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazos, et Azotios, Ascalonitas, Gethos, et Accaronitas.

4 Ad meridiem vero sunt Hevi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhi,

5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;

6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Isral. Veniat ergo in partem hreditatis Isral, sicut prcepi tibi.

7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidi tribui Manasse,

8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.

9 Ab Aror, qu sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,

10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,

11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,

12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.

13 Nolueruntque disperdere filii Isral Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Isral usque in prsentem diem.

14 Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victim Domini Dei Isral, ipsa est ejus hreditas, sicut locutus est illi.

15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.

16 Fuitque terminus eorum ab Aror, qu sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, qu ducit Medaba,

17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,

18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,

19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.

20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,

21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terr.

22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Isral gladio cum ceteris interfectis.

23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.

24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hc divisio est.

25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terr filiorum Ammon, usque ad Aror, qu est contra Rabba,

26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.

27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.

28 Hc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et vill earum.

29 Dedit et dimidi tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,

30 cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :

31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidi parti filiorum Machir juxta cognationes suas.

32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.

33 Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Isral ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.