1 Congregavitque Josue omnes tribus Isral in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini,

2 et ad populum sic locutus est : Hc dicit Dominus Deus Isral : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis.

3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotami finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,

4 et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt in gyptum.

5 Misique Moysen et Aaron, et percussi gyptum multis signis atque portentis.

6 Eduxique vos et patres vestros de gypto, et venistis ad mare : persecutique sunt gyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.

7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Isral : qui posuit tenebras inter vos et gyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta qu in gypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore :

8 et introduxi vos in terram Amorrhi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.

9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Isralem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis :

10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.

11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhus et Pherezus, et Chananus, et Hethus, et Gergezus, et Hevus, et Jebusus : et tradidi illos in manus vestras.

12 Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhorum, non in gladio nec in arcu tuo.

13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non dificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, qu non plantastis.

14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in gypto, ac servite Domino.

15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.

16 Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.

17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra gypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.

18 Et ejecit universas gentes, Amorrhum habitatorem terr quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.

19 Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis mulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.

20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis prstiterit bona.

21 Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.

22 Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.

23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Isral.

24 Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus prceptis ejus.

25 Percussit ergo Josue in die illo fdus, et proposuit populo prcepta atque judicia in Sichem.

26 Scripsit quoque omnia verba hc in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, qu erat in sanctuario Domini :

27 et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, qu locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.

28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.

29 Et post hc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum :

30 sepelieruntque eum in finibus possessionis su in Thamnathsare, qu est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.

31 Servivitque Isral Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini qu fecerat in Isral.

32 Ossa quoque Joseph, qu tulerant filii Isral de gypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.

33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, qu data est ei in monte Ephraim.