36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, qu dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedi, cpit contristari et mstus esse.

38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.

39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?

41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.

44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.