1 [Fili mi, si susceperis sermones meos,et mandata mea absconderis penes te :

2 ut audiat sapientiam auris tua,inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

3 Si enim sapientiam invocaveris,et inclinaveris cor tuum prudenti ;

4 si qusieris eam quasi pecuniam,et sicut thesauros effoderis illam :

5 tunc intelliges timorem Domini,et scientiam Dei invenies,

6 quia Dominus dat sapientiam,et ex ore ejus prudentia et scientia.