1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
2 " Quis est iste obscurans consiliumsermonibus imperitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos;interrogabo te, et edoce me.
4 Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?Indica mihi, si habes intellegentiam.
5 Quis posuit mensuras eius, si nosti?Vel quis tetendit super eam lineam?
6 Super quo bases illius solidatae sunt?Aut quis demisit lapidem angularem eius,
7 cum clamarent simul astra matutina,et iubilarent omnes filii Dei?
8 Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
9 cum ponerem nubem vestimentum eiuset caligine illud quasi fascia obvolverem?