Irrepreensível

10 Ipse vero scit viam meam,et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.

11 Vestigia eius secutus est pes meus,viam eius custodivi et non declinavi ex ea.


2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.


24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.


31 Deus, immaculata via eius,eloquium Domini igne examinatum;scutum est omnium sperantium in se.


7 Thesaurizabit rectis sollertiamet clipeus erit gradientibus simpliciter


27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.


17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.


1 ALLELUIA.ALEPH. Beati immaculati in via,qui ambulant in lege Domini.


30 Quoniam in te aggrediar hostium turmaset in Deo meo transiliam murum.


10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.


14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.


2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.


11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.


15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.


21 Ait illi Iesus: " Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ".


9 et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae,


2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,qui loquitur veritatem in corde suo,

3 qui non egit dolum in lingua suanec fecit proximo suo malumet opprobrium non intulit proximo suo.