Publicidade

Jeremias 31

31 Ecce dies venient, dicit Dominus,

et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,

32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum

in die qua apprehendi manum eorum

ut educerem eos de terra Ægypti,

pactum quod irritum fecerunt :

et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.

33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël

post dies illos, dicit Dominus :

dabo legem meam in visceribus eorum,

et in corde eorum scribam eam,

et ero eis in Deum,

et ipsi erunt mihi in populum :

34 et non docebit ultra vir proximum suum

et vir fratrem suum,

dicens : Cognosce Dominum :

omnes enim cognoscent me,

a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :

quia propitiabor iniquitati eorum,

et peccati eorum non memorabor amplius.

Veja também

Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-07-05_19-25-13-