Publicidade

Êxodo 25

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca21 in qua pones testimonium quod dabo tibi22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2 " Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue